Charter Document - 03180076
Charter Number: | 03180076 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1152 - 1162 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis dilectis in domino fratribus Ric[ardus] dei misericordia Lond[oniensis] episcopus salutem Ecclesie catholice dilatationi et sancte religionis propagationi pia fidelium debet devocio congaudere et loca religiosa amplificare protegere et fovere Inde est quod religionem sanctimonialium in monasterio beate Marie de Wikes constitutam auctoritate episcopali confirmamus et futuris in perpetuum temporibus immotam et ratam permanere volumus Nos vero omnes decimas de dominio de Purle preter duas acras et unum agnum et unum vellus et insulam de Siricheseie peticione Maurici de Windesor et Alexandri de Waham possessiones quoque omnimodas monasterio illi in elemosinam collatas et donatorum sive regum sive sanctorum patrum cartis confirmatas bona etiam omnia quecumque loco prefato a fidelibus dei conferentur rata ei et illibata esse volumus et ea presenti pagina communimus et in nostram protectionem et tutelam suscipimus Imprecamur quoque et sentenciam anathematis in eos proferimus quicumque de cetero violenter monasterium predictum inquietare vel possessiones eius ausu temerario pervadere vel amovere attemtaverint Testibus Gr dapifero Rogero Bruno Roberto capellano Ricardo capellano magistro Willelmo magistro Ernulfo