Charter Document - 03180072
| Charter Number: | 03180072 |
|---|---|
| Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1152 - 1162 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus divine miserationis gratia Lundon[iensis] episcopus omnibus archidiaconis et decanis et omnibus dei fidelibus sue diocesis tam clericis quam laicis salutem Monasterio sancti Iacobi de Waled et monachis ibidem deo servientibus omnem reverentiam et honorem ab omnibus parochianis nostris tam com provintialibus quam longinquis volumus exhiberi id maxime exprimentes et precipientes quod quicumque parochianorum nostrorum clericus vel laicus fratrum illius loci fraternitatem vel consortium expetierit vel apud eos locum sepulture sue habere voluerit liberam dandi se vel corpus suum illuc transferendi habeat potestatem salvo tamen iure presbiteri sui et ecclesie sue parochialis Valete
