Charter Document - 03180070

Charter Document - 03180070


Charter Number: 03180070
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1152 - 1162
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus dei gratia London[iensis] episcopus Radulpho decano et capitulo sancti Pauli London[iensis] salutem Ad episcopalem curam pertinet ea que religiosis viris et domino servientibus conferuntur donatione principum seu ceterorum fidelium pastorali provisione confirmare Inde est quod ecclesiam de Purlai cum omnibus pertinentiis et accessionibus suis a Roberto de Ver et Adeluda uxore eius sed et Henrico de Essexia monachis de Horton in perpetuam elemosinam donatam sicut ipsorum carte testantur auctoritate episcopali confirmamus et presentis scripti pagina communimus adicientes quod quicumque donationem nostram vel confirmationem pervertere aut impugnare attemptaverint divina ultione feriantur