Charter Document - 03180069
Charter Number: | 03180069 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1160 - 1162 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R dei gratia Lond[oniensis] episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Cum ex plurimis per orbem ecclesiis appareret quantum utilitatis et honoris portet officium thesaurarii propositum super ordinando similiter in ecclesia Lond[oniensi] thesaur[arium] quod prius ardenter conceperamus tandem hoc ordine consummavimus Dilectus siquidem filius et concanonicus noster Godefridus ecclesias quasdam ex donatione bone memorie Roberti London[iensis] episcopi decessoris nostri possidebat que dicebantur ad mensam episcopalem pertinere Ut igitur omnis occatio litis tolleretur consulto prius domino ac patre nostro T Cantuar[iensi] archiepiscopo tractatu etiam cum quibusdam coepiscopis nostris et aliis prudentibus viris diligentius habito totius deinde capituli nostri assensu subsecuto predictum Godefridum ecclesie nostre thesaur[arium] constituimus et eius usibus ac successorum ipsius ecclesias illas deputavimus Postmodum de mandato pape Alexandri de petitione monitu et consilio Hillarii Cycestr[ensis] episcopi Roberti Lincoln[iensis] Godefridi Sancti Assaf episcoporum nec non Laurentii abbatis Westmonasterii consensu etiam Hugonis decani Nicholai Radulfi Ricardi archidiaconorum et ceterorum concanonicorum nostrorum adibito pactiones quasdam quibus idem Godefridus importabiliter erat oneratus omnino remisimus et ipsum Godefridum a iuramento quo ad illas pactiones tenendas artabatur absolvimus Honorem tamen thesaurar[ii] quem constitueramus integrum perpetuo manere decrevimus tantum ut nec nobis nec alicui successorum nostrorum idem Godefridus aut alius succedens thesaurarius in aliquo onere exhibendo teneatur obnoxius Duas autem de illis ecclesiis scilicet ecclesiam de Pelham Ricardi de Furnell et ecclesiam de Pelham Willelmi de Saneriis in manus nostras idem Godefridus refutavit quas capitulo sancti Pauli concessimus inperpetuum et donavimus et de eis Hugonem decanum et capitulum investivimus ita scilicet ut idem Godefridus vel qui fuerit thesaurarius de capitulo illas teneat et ipsi de eis fidelitatem faciat atque singulis annis expendat ad onera ecclesie scilicet ad luminaria paranda ccc libras cere ad sex lampades continue ardentes oleum item ad incensum ad carbonem ad ornamenta et vestimenta ecclesie sarcienda et lavanda item ad purgandam et iunco stramine mappis sternendam ecclesiam item ad clericum sacristane et tres servientes ecclesie conducendos non tamen pascendos expensam subeat quam consuevit ecclesia ita tamen ut omnino ad decem marcas in oneribus predictis expendendas et non ulterius oneretur Dum autem thesaurarium esse vacantem contigerit predicte due ecclesie in propriam capituli potestatem redeant et eius arbitrio de ipsis predicta onera fiant Has igitur ecclesias post refutationem Godefridi cum capitulum a nobis suscepisset incontinenti sub presentia et assensu nostro eidem Godefrido de se tenendas capitulum concessit et tradidit qui etiam fidelitatem ipsi capitulo de eis deinceps fecit Et volumus ut eodem tenore et ordine qui succedent thesaur[ario] easdem obtineant et ipsis debitus honor econtra rependatur Convenit etiam ut capitulum propria potestate cogat et urgeat thesaur[arios] sicut de se tenentes per easdem ecclesias quatinus distincta superius onera singulis annis sine omni frustratione et molestia compleant Hec autem sunt que perpetuo ad thesaurarium deputavimus scilicet ecclesie de Sutdministre cum duabus hidis Mylande et marisco et decimis et omnibus beneficiis et accessionibus earum item ecclesie in valle de Haddam de Aldeburia de Pelham Ricardi de Furnell de Pelham Willelmi de Sarneriis similiter cum terris et decimis et omnimodis pertin[entiis] et tenueris earum quas omnes ita liberas omnino et quietas esse volumus et decernimus sicut sunt ecclesie in nostro proprio dominico constitute scilicet ut archidiaconis vel decanis numquam in aliquo respondeant preterquam in xiii den annuorum solutione quos una quoque earum solvere debent nomine synodalium Hanc itaque concessionem donationem et dispositionem nostram tam honestam tam necessariam inperpetuum ratam inconvulsam immutilatam manere statuimus et sigilli nostri testimonio communimus Nec videatur alienatio vel proprii redditus minus legitima diminutio ubi ecclesie nostre tam ad honorem quam ad utilitatem non minimum crementum accidit Testibus hiis Roberto Lync[olniensi] episcopo Hylario Cicestr[ensi] episcopo God[efrido] episcopo de sancto Asaf Laurentio abbate Westm[onasterii] Hugone decano sancti Pauli et aliis