Charter Document - 03180068
| Charter Number: | 03180068 |
|---|---|
| Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1152 - 1162 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[R]icardus dei gratia episcopus Lond[oniensis] dilecto amico suo comiti Alberico salutem et dilectionem Que a predecessoribus vestris rationabili dispositione constituta vel observata sunt ra[tionabile] est ut et vos ea rata habeatis et in terris et tenuris eisdem manuteneatis Inde est quod dilectioni vestre mandamus et consulimus quatinus dilectis filiis et amicis nostris canonicis sancte Trinitatis in Lond[onia] decimas suas de Benedisc ita plenar[ie] habere faciatis sicut tempore Huberti camerarii eas habuerunt et eodem modo ad hostium scilicet horrei Dampnosum enim est eis et sumptuosum nimis per acras eas accipere Preterea rogamus dilectionem vestram et monemus quatinus tres acras terre et mansionem unam quam predictus Hubertus eis in carta sua concessit ad colligendum ibi decimas suas eis pro salute anime vestre assignetis ad honorem vestram et comodum eorum Cum enim sola mors interveniens impedimento fuerit quominus eas assignaret vestrum est voluntatem illius ratam habere et elemosinam quam ille suam affectu vestram effectu facere Alioquin si in petitione ista canonici perstiterint in iustitia ecclesiastica eis deesse non possumus nec volumus Valete
