Charter Document - 03180056

Charter Document - 03180056


Charter Number: 03180056
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1145 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rob[ertus] dei gratia Lond[oniensis] episcopus dilectis in Cristo filiis decano sancti Pauli et archidiaconis totique capitulo universisque eiusdem ecclesie filiis atque fidelibus salutem atque paternam benedictionem Sciatis omnes quod felicis memorie rex Henricus ecclesiam sancte Marie de Wika et sanctimoniales ibidem deo servientes in suam suscepit protectionem et bona que eidem ecclesie a fidelibus collata sunt scilicet insulam de Sirichesheie et omnes decimas de dominio Alexandri de Waham in Purle preter unam acram de frumento et unam acram de avena et unum agnum et unum vellus et omnes possessiones eiusdem ecclesie regia auctoritate confirmavit et literis suis sigillique impressione sui confirmando corroboravit Et hoc idem bone memorie Tedbaldum Cantuariensem archiepiscopum tocius Britannie primatem literis suis atque sigilli sui impressione confirmasse vos non lateat Ea itaque et nos episcopalis auctoritate amministrationis sicut ab ipsis confirmata sunt et a donatoribus data sunt et collata concedimus et confirmamus et sigilli nostri apposicione corroborare curavimus Testibus Ricardo capellano episcopi et Hugone de Marenni et magistro Albrico et Willelmo de Wolkendone et Salomone de Stebeheia