Charter Document - 03180053
Charter Number: | 03180053 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1147 - 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rodbertus dei gratia Lund[oniensis] episcopus decano sancti Pauli archid[iaconis] toti clero et universis sancte ecclesie filiis totius episcopatus Lund[oniensis] salutem et paternam benedictionem Quod ad multorum noticiam pervenire congruum duximus litterarum monimentis commendare decrevimus Noscat igitur presens etas et secutura posteritas quoniam presenti scripto confirmamus et auctoritate episcopali corroboramus donum et elemosinam quam dominus noster rex Stephanus et venerabilis regina M[athildis] uxor eius et filius eorum comes E[ustachius] fecerunt ecclesie Cristi Lund[oniensi] et dilectis filiis nostris Rad[ulfo] priori et canonicis ibidem deo servientibus inperpetuum in manerio suo de Brachingis scilicet c solidatas terre quas eis dederunt pro animabus scilicet Bald[wini] filii sui et Matild[is] filie sue qui in prefata ecclesia Cristi sepulti requiescunt Preterea confirmamus etiam prefate ecclesie Cristi et canonicis vi libratas terre in prefato manerio de Brachingis quas idem rex et regina et eorum filius dederunt et concesserunt eis in perpetuam elemosinam pro escambio molendini sui et illius partis terre sue quam concesserunt predicte regine M iuxta turrim Lund[oniensem] ubi ipsa fecit hospitale pauperum Illas videlicet vi libratas terre quas rex retinuerat in dominio suo postquam partitus fuit ceteras partes illius maneriis hoc est partem illam in qua fundata est ecclesia et ad quam forum pertinet Omnia quoque eisdem terris adiacentia et iure pertinentia vel quecumque memorati canonici in prefato manerio habent illibata tenere sancimus et episcopali auctoritate precipimus ut nulli hominum ipsos inde temere liceat perturbare aut aliquibus vexationibus fatigare Sed sicut prefata regis carta testatur eis omnino inperpetuum stabilia consistant et rata