Charter Document - 03180050

Charter Document - 03180050


Charter Number: 03180050
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1141 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R dei gratia London[iensis] episcopus decano sancti Pauli archidiaconis toti clero omnibusque sancte ecclesie filiis totius episcopatus London[iensis] salutem et paternam cum pace perpetua benedictionem Sciant omnes tam presentes quam futuri nos concessisse et episcopali auctoritate confirmasse donum et elemosinam quam Alicia de Toeneio fecit ecclesie Cristi London[iensi] et canonicis ibidem deo servientibus pro anima filii sui Hugonis qui apud eandem ecclesiam Cristi sepultus est de ecclesia de Wolcomestowe sicut ipsa Alicia eis illam dedit et concessit et per cartam suam confirmavit tam in terris quam in decimis et in omnibus aliis rebus ad predictam ecclesiam pertinentibus Quare volumus et precipimus quod prefati canonici predictam ecclesiam bene et in pace et honorifice et libere et quiete teneant cum omnibus appenditiis suis ut nulli omnino hominum liceat temere eos inde perturbare aut aliquibus vexationibus fatigare Testibus Eadmundo Matheo Waltero Herberto monachis Thoma canonico Petro Willelmo Philippo clericis Roberto pincerna Bald[ewino] dispens[ario] Hugone mar[escalco] Roberto coco [] servientibus episcopi apud Westm[onasterium]