Charter Document - 03180040

Charter Document - 03180040


Charter Number: 03180040
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1128 - 1131
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cambridge University Library - MS Add 3020 (f167r)

Charter:

Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Gilebertus dei gratia London[iensis] episcopus vocatione domini Hervei Elyens[is] episcopi dedicationi Thornensis cenobii interfui presente eodem episcopo domino Herveo et domino Iohanne venerabili Roffens[i] episcopo Ubi ad dotem ecclesie conferendam perventum est venerabilis pater Herveus divino tactus spiritu Thornensi ecclesie in presentia nostra et cleri et populi dotem huiusmodi dedit In villa siquidem que Wytleseya dicitur cuius due partes ad Thornense monasterium pertinent tertia vero ad Elyense episcopus Elyensis super terram abbatis que in Witles[eya] erat huiuscemodi consuetudinem habuerat quod ad hundred[um] suum apud Wicheford homines abbatis qui in predicta manebant villa venire consueverant unde multas et frequentes inquietationes abbas Thornens[is] et homines sui patiebantur Hanc autem consuetudinem et quicquid iuris aut consuetudinis Elyens[is] episcopus aut antecessores sui in memorata terra habuerant idem episcopus Thornensi monasterio in presentia nostra et venerabilis abbatis Roberti et congregationis sui et monachorum Elyensium qui presentes fuerunt et hanc dotem concesserunt inperpetuum condonavit Radulfo secretario Elyensi cultellum suum episcopo Elyensi offerente eodemque episcopo dotem per eundem cultellum super altare positum confirmante hoc videlicet tenore ut homines abbatis Thornensis in Witleseya manentes ad hundredum apud Wicheford nullatenus veniant nec episcopus Elyensis aut successores sui hanc vel aliam consuetudinem ab eis exigant sed quieti et liberi ab omni subiectione episcopi Elyensis suorumque successorum permaneant