Charter Document - 03180038

Charter Document - 03180038


Charter Number: 03180038
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1128 - 1134
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Gilebertus Lond[oniensis] episcopus Willelmo archidiacono et Haconi decano salutem Mandamus vos et per obedientiam precipimus ut sine aliqua dilatione plenar[iam] iustitiam faciatis canonicis ecclesie sancte Trinitatis de parochia Sancti Both[ulf]i quam Dermannus sacerdos de Turre iniuste et sub excommunicatione eis aufert sepius quoque dulci adhortatione commonitus hucusque retinere presumit Omni autem sancti Pauli capitulo mandamus ut pro amore dei et nostro predictis canonicis auxilium ferant quatenus quod iam diu iniuste perdiderint celeriter recuperare valeant Valete