Charter Document - 03180030

Charter Document - 03180030


Charter Number: 03180030
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1123 - 1126
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R dei gratia Lond[oniensis] episcopus omnibus baronibus comitatus Seropesberiensis salutem Nostis quod Paganus filius Iohannis qui post me suscepit regimen vicecomitatus Serop[esberiensis] in primo placito quod habuit apud Brugiam quesivit a me et a vobis omnibus ipse et Walterius conestabulator utrum abbas sancti Petri Serop[esberiensis] auxilium militum unquam dederat nam monachi sibi presentaverant breve in quo rex precipiebat ut quieti et libere de hoc auxilio essent si antea non dedissent Nos vero omnes una voce respondimus quod verum erat quod abbas predicte ecclesie nunquam illud dedit nec dare debuit Quicumque ergo vel meo tempore vel post mortem meam has litteras vidit vel audierit obsecro ut pro dei amore et pro requie anime sue quod in eis scriptum est testificetur Valete