Charter Document - 03180027
Charter Number: | 03180027 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1114 - 1121 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus episcopis Anglie et omnibus baronibus cunctisque fidelibus sancte ecclesie R dei gratia Londonien[sis] episcopus orationum suffragia Sciatis quod ego dedi et concessi totum manerium de Chich et omnia que ad ipsum pertinent libere et quiete habendum et disponendum canonicis in ecclesia sancte Osithe deo famulaturis et pro escambio predicti manerii quod erat de dominica mensa sancti Pauli restitui ipse mense sancti Pauli Lodeswardon quam in feodo de rege tenebam et sex libratas terre in Southmenstre quas emi de Roberto de Wigecot et hoc feci consensu et confirmatione regis Henrici et Radulphi Cantuarien[sis] archiepiscopi Preterea dedi supradictis canonicis ecclesias de Southmenstre et Clakynton cum terris et rectis decimis omnium que decimari debent et mee possessionis proprie et aliorum libere et quiete disponendas cum consuetudinibus quas temporibus predecessorum meorum habuerunt et hec data sunt assensu canonicorum sancti Pauli et laicorum beneficia sancti Pauli tenentium et hoc tenore ut hec predicta de episcopo sancti Pauli teneant et ei per omnia canonice subiecti permaneant ac priorem sui ordinis eligendi consensu episcopi potestatem habeant Hec autem omnia feci [et] constitui pro salute et redemptione regis Henrici et antecessorum et successorum eius pro mea etiam salvatione et omnium qui me in episcopatu et precesserunt et subsequentur Dedi etiam eis et concessi decimam cervorum et damarum sive capriolorum parci quem feci apud Clacton Notum sit etiam me dedisse et constituisse in manerio Southmenstre predictis canonicis unam barcariam que tunc reddebat xl solidos pro decima omnium mearum [possessionum] eiusdem manerii et b[ar]carium qui custodiebat eandem barcariam cum quinque acris terre et preter hoc singulis annis concedo sancte Osithe unam damam in festo eius in parco de Clacton Et sciant filii sancte ecclesie quod unam hidam in predicto manerio de Chich quam ego emi de Arnulpho Coket de sancte Osithe et servitoribus eius et sancte Marie et beatis apostolis Petro et Paulo pro remedio animarum H regis et M regine et infantium eorum et antecessorum et successorum meorum Valete