Charter Document - 03180026

Charter Document - 03180026


Charter Number: 03180026
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1119 - 1127
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis unius veri dei permanentis in evum Ego Ricardus dei gratia Lundoniensis antistes testor et testimoniis plurimorum affirmo terram sancte Myldburge totam unius esse parrochie totam videlicet subiacere uni sue matri Wenlocensi ecclesie quam bene novimus sic antiquitus in Anglorum temporibus fuisse sic et usque hodiernum tempus nostrum iure mansisse Quod etiam olim a me et a quam pluribus mecum est testificatum et raticionio discussum et iudicio diffinitum pro quadam iniuriosa calumnia Grente quam faciebat de Sciptune sancte Mildburge quam iuste refellentes pessum dedimus coram Rainelmo Herfordensi episcopo et eius archidiacono Willelmo et quodam episcopo Hibernie Mauricio et nonnullis clericis et laicis apud Yistanesstouh Postea vero decursis aliquot annis pro quibusdam aliis ingruentibus calumniis de parrochia sancte virginis convenimus ad capitulum supradicti archidiaconi die statuto ad castellum Helgoti affuerunt quoque qui calumniabantur Ingelbertus presbiter de Glesleie Dokessella sue parrochie Stephanus clericus duas Milinsopes ad suam de Mulsleie ubi non solum istorum duorum sed et omnium hominum calumnias per privilegium sancte virginis adnullavimus et iudicio testium quos apud Wistanesstouh et aliorum sapientium quos et hic quam plures in causis sancte habuimus Conceditur tamen prefato Stephano non vi calumnie sed pacis et domini sui amore decima et sepultura rusticorum de Milinsope Subteriori et tertia garba decime ipsius domini ita quoque ut si quis eorum voluerit Weneloc sepeliri facta recognitione sua ecclesie de Mulslaye non vetetur Weneloc sepultum in Hoc itaque privilegium sancte quod et apud Wistanesstouh predictumque castrum Helgoti multorum sapientium tam ecclesiasticorum quam secularium attestatione probavimus ne posteris mutatione temporis ignoretur et sic ab aliquo infringi temere temptetur huius scripti cautione memorie damus et cum sigillis nostris ego Ricardus Lund[oniensis] episcopus et Herfordensis episcopi archidiaconus Willelmus confirmamus subnexis maiorum nominibus quos apud utrumque locum prefatum testes habuimus Rainelmus episcopus Herford[ensis] Mauricius episcopus Hibernie Godefredus abbas Salopesberie Willelmus archidiaconus Herford[ensis] Osbertus prior de Bromfeld Frogerius Iohannes magister de Wigemore Ciprianus archidiaconus Lund[oniensis] Tebaldus presbiter Cutelbernus presbiter Saxi presbiter Rogerus presbiter Waldyop presbiter Alvricus clericus de Dudeleberi et Osbertus presbiter eius Hamundus Pevrel Ricardus Banastre Herbertus de Clive Ulgerius venator Warnerius Warinus Rogerius Ansfredus Lunun Willelmus de Furcis Robertus Helias Odo de Bernele et frater eius