Charter Document - 03180025
Charter Number: | 03180025 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1111 - 1127 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gratia Lond[oniensis] episcopus W decano totique fratrum conventui et W de Occhendona dapifero suo cunctis quoque suis hominibus salutem et in Cristo benedictionem Notum vobis facio karissimi me concessisse Henrico canonico meo nutrito magistri Hugonis scolas sancti Pauli ita honorifice sicut umquam melius et honorabilius illas ecclesia habuit et terram de atrio quam predictus Hugo ad se hospitandum sibi inclusit et pratum quod eidem Hugoni in Foleham concesseram scilicet iiii acras scilicet quicquid est in illo loco a grava usque ad Tamisiam singulis annis pro xii denariis de recognicione in festo sancti Michaelis et in elemosina decimam de Ilingis et decimam de Madaleia Testibus Willelmo de Wintonia et Willelmo de Occhendona dapifero et Hugone de Cancerisio Valete