Charter Document - 03180023

Charter Document - 03180023


Charter Number: 03180023
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restitution
Date: 1127
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R dei gratia Londoniensis ecclesie etsi indignus minister universis successoribus suis et nominatim Alberico vicecomiti de Essexa atque omnibus baronibus et hominibus vicecomitatus illius omnibusque parochianis eiusdem ecclesie que preparavit Deus diligentibus se Quoniam reverenter cum psalmista ad dominum nobis est sine intermissione orandum uti nostris nos mundet ab occultis et ab alienis parcat suis servis dissolutioni et morti pro huiusmodi miserabiliter obnoxiis timens terribilem iudicis sententiam si ledendo fratres et matrem ecclesiam inpenitens quod absit per illius gratiam iram eius michi provocavero non iniustam in conspectu illius vobis attestantibus meis filiis et fratribus canonicis videlicet beati patroni nostri Pauli apostoli reddo quoddam suum nemus de Edulvesnasa quod in quoddam meo parco de Clachentona etsi bona intentione scilicet ut eis melius custodiretur incluseram me verens causam futurum ut illud alicuius tempore penitus amitterent Et si quid inde feci ultra quam debui penitens confiteor Reddo inquam et anathematis gladio percutio quorumcumque vi ac violentia malignoque se senserint inde amplius tempore aliquo privari consilio Valete