Charter Document - 03180021
Charter Number: | 03180021 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1114 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno ab incarnatione Domini MCXIIII facta est hec conventio inter canonicos sancti Pauli et Walterum de Cranfort Ricardus Lund[oniensis] episcopus et Willelmus decanus et conventus canonicorum Sancti Pauli concesserunt supradicto Waltero et filie ipsius Athalais nomine terram quandam nomine Tuiferde quam Reinerus tenuerat prius sub ipsis canonicis et eandem terram ipse Reinerus in capitulo sancti Pauli quietam quantum ad se clamavit ea conventione ut Walterus eam haberet Pro ista terra reddet Walterus et filia eius supranominata singulis annis ad festum sancti Michaelis v solidos ipsis canonicis et insuper decimationem anone et ovium et caprarum de ipsa terra pro qua decimatione reddet uno quoque anno xii denarios cum alio censu Et hec conventio duratura est quamdiu alter eorum vixerit Cum autem alter obierit corpus suum reddet sancto Paulo cum xx solidis Cum autem uterque obierit terra quam tenuerunt libera et soluta sancto Paulo in manu canonicorum remanebit Testes huius conventionis sunt Rogerus filius Alvredi Willelmus filius Walteri et Ricardus frater eius Aldricus de Coleham Vitalis de Actona Ansgotus clericus de Coleham Tovi Enganet Generamnus Lund Robertus sellarius Baldewinus de Aldermanesberia Reinerus qui prius tenuit illam terram De ipsis canonicis hii affuerunt Willelmus decanus Reingerus archidiaconus Quintilianus archidiaconus Arturus Radulfus Gundram Wlframnus Hamo Hugo filius Alberti Ailwardus Robertus filius Generamni