Charter Document - 03180017

Charter Document - 03180017


Charter Number: 03180017
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1108 - 1120
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hec est conventio inter canonicos sancti Pauli et Willelmum de Marceio que facta est in capitulo coram Ricardo episcopo Willelmus decanus et conventus canonicorum sancti Pauli concedunt Willelmo filio Radulfi de Marceio et heredibus eius omnes terras illas quas pater eius Radulfus tenebat in Nasestoca eo die quo vivus et mortuus fuit eo pacto quod ipse Willelmus reddet uno quoque anno in firma canonicorum xvi solidos pro omni servitio Huius conventionis testes sunt hi Otvelus filius comitis Hugo de Redvers Aldewinus camerarius regine Giffardus capellanus Clarumbaldus medicus et capellanus Robertus de Bercherol Willelmus de Wochendona Robertus de Sarneris Willelmus Bahei Andreas Bocuinte Generannus Alanus filius Wimundi Hugo filius Wlgari Egelwinus filius Levestani Adelulfus Flandrensis Petrus Edwardus de Cornhilla Wlfricus Samuel Teodbaldus Edwardus filius Elfwardi iudicis Erfastus Andreas sancti Pauli cementarius Teodwinus et multi alii