Charter Document - 03180014

Charter Document - 03180014


Charter Number: 03180014
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1119
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Anno ab incarnatione domini MCIXX Willelmus presbiter de sancto Antonino et Derman qui eandem ecclesiam hereditario iure super Willelmum calumpniabatur in presentia Ricardi episcopi et canonicorum et civium concordati sunt ita quod ab utroque fide data et ab episcopo accepta neuter alteri de illa ecclesia iniuriam faciet sed erit illorum communiter ecclesia et habebit quisque partem dimidiam Illam autem ecclesiam concesserunt sancto Paulo et canonicis eo pacto quod singulis annis dabunt de recognitione xii d[enarios] in festo sancti Pauli et Derman post obitum suum partem suam totam quietam et solutam canonicis concessit et Willelmus de parte sua xii d[enarios] reddet