Charter Document - 03180011
Charter Number: | 03180011 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1108 - 1127 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gratia Lond[oniensis] episcopus omnibus sancte ecclesie filiis et fidelibus salutem et benedictionem Notum sit vobis omnibus quod ego Ricardus Lund[oniensis] episcopus concessi ecclesie sancti Iohannis Colecestr[ie] et hoc presenti scripto constanter confirmavi omnes leges et consuetudines ac dignitates que eidem ecclesie a domino nostro rege Anglorum Henrico concesse sunt et per cartam confirmate Donationes quoque omnes que eidem ecclesie tam a rege quam ab Eudone dapifero et Rohaisa eius uxore sive ab eorum hominibus vel a quibuscumque aliis fidelibus facte sunt in ecclesiis in terris in decimis sive in aliis quibuslibet reditibus nichilominus concedo et nostra episcopali dignitate obnixe confirmo Quisquis itaque predicte ecclesie omnes possessiones ac dignitates servaverit ac pro posse suo manutenuerit dei et nostra hic et in evum benedictione repleatur Siquis autem huius ecclesie possessiones iniuste invadere vel auferre presumpserit sive leges et dignitates infringere vel pervertere voluerit caveat ne ira dei superveniente a gaudiis electorum extorris eterni supplicii vindicibus flammis subiciatur Valete