Charter Document - 03180010
Charter Number: | 03180010 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1115 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gratia Lund[oniensis] episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit salutem Noverit universitas vestra controversiam inter monachos de Westm[onasterio] et monachos de Colecestr[ia] super ecclesia de Niewech[irche] talem tandem finem esse sortitam Cum in presentia domini regis H[enrici] presentibus nobis cum ceteris episcopis comitibus baronibus ceteraque multitudine tam clericorum quam laicorum utraque pars litigantium fuisset constituta et suas utraque pars proponerent allegationes ex precepto domini regis utriusque partis instrumenta quibus inniti videbantur palam prolata lecta audita et diligenter sunt considerata Ex quorum tenore curie satis constitit quod monachi de Westm[onasterio] prescriptam ecclesiam ex donatione cuiusdam Elvvardi Grossi et confirmatione regis Will[elm]i primi quasi ad se pertinentem vendicabant monachi vero de Colecestr[ia] eandem ecclesiam ex donatione Eudonis dapiferi possidebant Interrogante igitur domino rege quis ille fuisset Elwardus ex assertione seniorum totius curie et monachorum evidenti probatione domino regi et nobis luce clarius constitit ipsum Elwardum primo notarium et postmodum capellanum fuisse Huberti de Rie ex cuius beneficio non ius patronatus sed tantum personatum in sepe dicta consecutus fuit ecclesia Quo audito rex inito consilio cum episcopis ceterisque consiliariis suis in propria persona sententiam protulit dicens ipsum Elvvardum non potuisse cuilibet conferre quod non habuit nec etiam quod habuit personatum sine consensu et voluntate domini fundi Conversus vero ad abbatem Col[ecestrie] dixit Domine abba vade in pace et nulli ulterius sine mea iussione super hac ecclesia nec super aliis donationibus Eudonis omnino respondeas quia cum ego sim heres ipsius Eudonis ad me pertinet ipsius warantizare donationes Rogatus vero rex multis precibus ab abbate de Colec[estria] et suis consiliariis ut ipsam adiudicationes sententiam scripto et sigilli suis patrocinio roboraret Tutius inquit erit vobis ut episcopus nostra suaque fretus auctoritate hoc faciat ut nulla deinceps inde possit oriri dubitatio Iussu igitur regio totius rei seriem ut presens testatur pagina conscribi fecimus et sententiam regis pariter cum donatione Eudonis episcopali auctoritate confirmamus Hec autem omnia facta sunt anno ab incarnatione Domini MCXV regnante in Anglia victoriosissimo rege Henrico regni eius anno xvi