Charter Document - 03180006
Charter Number: | 03180006 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1104 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
The Cartulary of Little Dunmow Priory |
Charter:
Anno dominice incarnationis MC quarto indictione duodena III nonas Novembris quedam vidua nomine Inga soror Radulfi Bainardi maioris fecit Mauricium Lond[oniensem] episcopum dedicare ecclesiam in villa que ab incolis dicitur Minor Dunmawe in honore sancte Marie Cui ecclesie predicta mulier illo die dedicationis in eadem villa dimidiam hidam terre liberam ab omni seculari servicio cum decima de propriis carucis ac totius ville dedit Facta est autem hec donatio coram predicto episcopo Mauritio et clericis eius omnibusque qui dedicationi illi aderant presente et annuente Willelmo Baynardo sub quo illa domina predictam villam tenebat et concedente Radulpho Bainardo eiusdem domine filio in cuius iure hereditario eadem villa tunc erat Ecclesia vero illa ita dotata cuidam clerico nomine Brictio ita libere commissa atque concessa est ut excluso omni secularis servicii impedimento soli Deo devota mente serviret omnesque qui ad serviendum ecclesie predicte illi clerico succedent Huius donationis hii sunt testes Mauritius episcopus Robertus archidiaconus Hamo presbiter capelle [] Ego autem Mauritius episcopus hanc donationem litteris confirmavi et sigillo meo corroboravi Si quis vero illam quod absit solvere vel minuere vel quoquo modo infringere presumserit quo iratus dominus animas hominum percutit duro anathemate feriatur Amen