Charter Document - 03180001

Charter Document - 03180001


Charter Number: 03180001
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Profession of Obedience
Date: 1076 - 1077
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Quisquis ad regimen animarum pastor eligitur oportet ut sicut ovibus creditis pastum divinum largitur sic ipse a prelatis suis pastu divino conformetur Et sicut a subditis honorem debitum et congruam reverentiam expetit obtinere ita maioribus suis debitam obedientiam non dedignetur reverenter exhibere Quia vero in regno Anglorum religiose pater Lanfrance Britanniarum primas et sancte Dorobernensis ecclesie archiepiscope vices Cristi nutu dei principaliter agis ego Hugo Lundoniensis ecclesie electus antistes de professione et obedientia mea tibi cartam presento meque tibi et successoribus tuis secundum canonum precepta obediturum in posterum coram deo et sanctis eius promitto