Charter Document - 03171003
Charter Number: | 03171003 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1151 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Eugenius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Gualterio Coventr[ensi] episcopo eiusque successoribus canonice instituendis imperpetuum In apostolica sedis specula disponente Domino constituti fratres nostros episcopos sincera in Domino caritate diligere et ecclesiis a Deo sibi commissis suam debemus iustitiam conservare Equum siquidem ac rationabile est ut qui beato Petro et eius apostolice sedi devotiores esse noscuntur atque sacrosancte Romane ecclesie patrocinio cupiunt confoveri eiusdem pie matris uberibus nutriantur et in rationabilibus suis postulationibus exaudiantur ideoque dilecte in Cristo frater Gualterie episcope tuis iustis vobis benignitate debita concurrentes Conventr[ensem] ecclesiam cum Deo autore preesse dinosceris sub beati Petri et nostra protectione suscepimus et per presentisscripti privilegium communimus statuentes ut quascunque possessiones quecunque bona eadem ecclesia in presentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis iustis modis Deo propitio poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneat in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis in comitatu Stafford[ie] Lichefeldiam cum forestis partem Cannoch Cuniefeld cum sartis que nimirum Stephanus Anglorum rex predecessori tuo Rogero episcopo et eius successoribus rationabili providentia concessisse et scripti sui munimine roborasse dinoscitur Hintes Tibintuna cum appenditiis suis Haywodam cum foresta et omnibus appenditiis suis Berchlewich cum nemore et appenditiis suis Breodam cum haya et foresta et appenditiis suis Ecclesalam cum foresta et appenditiis suis Sesteford cum appenditiis suis ecclesiam de Pannicroft cum pertinentiis suis ecclesiam Stafford cum pertinentiis suis ecclesiam de Glowesal cum pertinentiis suis ecclesias de Alrewas et de Brumleya cum pertinentiis earum in comitatu Warwic[ensi] Chedelossont Ychintuna Thechelesbroc Caldecote cum omnibus eorum pertinentiis in comitatu Derb[ie] Sallao Bobendona cum appenditiis suis in comitatu Salopesbur[ie] Bettona Pres Languenarum cum appenditiis eorum ecclesiam sancti Cedde cum pertinentiis suis in comitatu Cestr[ie] Torvam Burtonam Ferendonam Bancheberiam Wippenbeuriam Suttonam cum eorum appenditiis In Wico duos modios salis annuatim in suburbio Cestr[ie] ecclesiam sancti Iohannis cum pertinentiis suis et vicum qui vocata Forieta infra muros Cestr[ie] quatuor mansuras item in Staffordsira Alacastona cum pertinentiis suis Preterea decessoris nostri sancte memorie Paschalis pape vestigiis inherentes episcopalem sedem apud Coventreiam predecessoribus tuis ab eo concessam tibi quoque tuis successoribus imperpetuum confirmamus porro monachi qui apud eundem locum in beate Marie monasterio conversantur iuxta tenorem concordie inter te et monachos eiusdem loci in nostra presentia facte semper sub tua sive successorum tuorum obedientia maneant et in ipsa episcopali ecclesia divinorum officiorum debita peragant prout in Cant[uariensi] ecclesia per beatum quondam Augustinum episcopum creditur institutum et sanctissimi patris ac predecessoris nostri Gregorii doctoris ecclesie catholice assertione sanctitum nec cuiquam omnino successorum tuorum liceat monastice discipline viros ab ipsa ecclesia removere aut eis possessiones et bona cetera auferre que ab egregie memorie Lefrico comite ipsius cenobii fundatore vel aliis fidelibus ad monachorum sumptus oblata et comparata sunt vel in futurum offerri Domino disponente contigerit ad hoc adicientes statuimus ut quicquid contra tenorem predicte concordie privilegia predecessorum nostrorum Innocentii et Lucii Romanorum pontificum continent omnino viribus careant Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere minuere aut aliquibus vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur corum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva in omnibus apostolice sedis auctoritate si qua igitur in futuro ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Iesu Cristi aliena fiat atque in extremo districte ultioni subiaceat cunctis autem eidem loco iusta servantibus sit pax Domini nosti Iesu Cristi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant Amen Amen Dat Signie per manum Bosonis sancte Romane ecclesie scriptoris xvi kalendas Martii indictione xv incarnationis dominice anno millesimo CLI pontificatus vero domini Eugenii iij pape anno septimo