Charter Document - 03171002
Charter Number: | 03171002 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1139 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Rogero Coventr[ensi] episcopo eiusque successoribus canonice promovendis necnon ecclesie Lich in perpetuum Officii nostri nos hortatur auctoritas pro ecclesiarum statu satagere et earum quieti atque utilitati auxiliante Domino providere Dignum est enim ut qui ad animarum regimen assumpti sumus eas et a pravorum morsibus tueamur et apostolice sedis privilegio com muniamus Proinde dilecte in Domino frater Rogeri episcope tuis petitionibus clementer annuimus et ecclesias Coventr[ensem] atque Lich[efeldensem] quibus auctore Domino preesse dinosceris presentis scripti pagina communimus Statuentes ut quascumque possessiones quecumque bona eadem ecclesie in presentiarum iuste et legitime possident aut in futurum concessione pontificum largitione regum liberalitate principum oblatione fidelium seu aliis iustis modis Deo propitio poterunt adipisci firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant In quibus hec specialiter duximus exprimenda libertatem videlicet ab illustri viro Stephano Anglorum rege vobis concessam et forestas sive alia tibi tuisque successoribus suo scripto firmatas Preterea ecclesias de Staff[ordia] et de Pencriz cum omnibus suis pertinentiis tibi Rogeri episcope et per te Lich[efeldensi] ecclesie confirmamus Inter cetera vero eiusdem a predicto rege reddite ecclesiis libertatis insignia id nominatim presenti decreto adicimus ut si quis episcopus vel abbas aut quelibet ecclesiastica persona quod absit intestata obierit ecclesie sue usibus bona que reliquerit cedant nec aliquis ea usurpare presumat Dum vero sedes propriis pastoribus vacue fuerint tam ipse quam earum possessiones et bona in manu et custodia clericorum eiusdem ecclesie committantur et redditus exinde percipiendi successorum usibus conserventur donec pastor canonice substituatur Porro haiam atque forestam de Breoda simili vobis sanctione firmamus Decernimus ergo ut nulli hominum fas sit prefatas ecclesias temere perturbare aut earum possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet molestiis fatigare set omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus profutura Si qua igitur in posterum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini redemptoris nostri Iesu Cristi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat Cunctis autem eisdem locis sua iura servantibus sit pax Domini nostri Iesu Cristi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant Amen Amen Amen Dat Lat per manum Aimerici sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis et cancellarii xi Kal Maii indictione ii incarnationis dominice anno millesimo CXXXVIIII pontificatus vero domini Innocentii secundi pape anno x