Charter Document - 03171001
Charter Number: | 03171001 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1139 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Rogero Coventr[ensi] episcopo eiusque successoribus canonice promovendis in perpetuum Ex iniuncto nobis a Deo apostolatus officio tam vicinis quam longe positis existimus debitores Gaudemus autem et omnipotenti Deo gratias agimus quoniam super gregem tibi commissum tanquam bonus pastor invigilas et in Coventr[ensi] ecclesia in qua ministri diverse minus religiose hactenus habuerunt religionem fundare atque pie devotionis studio propagare contendis Unde etiam eius desideriis annuentes centum libratas terre videlicet Hardewik Honitonam Dritiemerston Offechircham Waspretonam Soam dimidium census Coventr[ensis] et ecclesiam sancte Trinitatis in eadem villa molendinum Olleftone et triginta solidos in Winewic quas utique Germano priori et monachis eiusdem loci artius et religiosius solito domino servientibus inibi ad servandum religionem et hospitalitatem sectandam pietatis intuitu contulisti et consilio venerabilis fratris nostri Alberici Hostiensis episcopi apostolice sedis legati et religiosorum episcoporum et abbatum regionis Angl[ie] eorundem fratrum sustentationi et usibus deputasti prefate ecclesie eiusque servitoribus presentis scripti pagina confirmamus Statuentes ut milites vavasores et francoleni in prefatis monachorum villis degentes quos utique ad regalia militum servitia exequenda ut quieti sue idem monachi liberius vacare valeant supradictorum episcoporum et aliorum consilio tibi reservasse dinosceris earundem quoque villarum ecclesie et decime atque possessiones a te et tuis predecessoribus prebendis canonicorum Lich deputate et quid residuum in terris atque possessionibus ad episcopales usus ibidem tenuisti tuis tuorumque successorum usibus cedant et eadem omnia integra vobis et illibata permaneant tali scilicet ratione ut de hiis que iam dictis monachis contulisti vel que in usus episcopales retinuisti tibi vel successoribus tuis nichil infringere liceat vel mutare nec aliquid inde distrahere vel distracta militari servitio deputare Ea etiam que a predecessoribus tuis dispersa vel distracta nostra auctoritate et iudicio ecclesiastico ad ius et dominium tue ecclesie revocasti videlicet Scrapetoft Pachintonam Olliston Tibynton Hyntas vel que in posterum Deo propitio poteris recuperare vobis et per vos Coventr[ensi] ecclesie inconvulsa serventur Porro eiusdem loci monachi talem obedientiam Coventr[ensi] episcopo qui pro tempore fuerit deferant qualis Wintoniensi Eliensi et Wigorniensi episcopis canonice a suis monachis exhibetur Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat nos vel Coventr[ensem] ecclesiam tam super hac confirmatione nostra temere perturbare aut aliquam vobis exinde contrarietatem inferre Si quis vero quod absit in futurum huius nostri decreti tenorem sciens contra eum temere venire temptaverit secundo tertiove commonitus nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui periculum patiatur et excommunicationis vinculo innodetur Conservantibus autem eidem loci que sua sunt sit pax domini nostri Iesu Cristi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicium premia eterne pacis inveniant Amen Amen Amen Dat Laterani per manum Almerici sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis et cancellarii xiii kal Maii indictione ii incarnationis dominice anno MCXXXVIIII pontificatus vero Innocentii pape ii anno decimo