Charter Document - 03170077

Charter Document - 03170077


Charter Number: 03170077
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1152 - 1159
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Walterus Dei gratia Cestrensis ecclesie minister omnibus successoribus suis canonice sibi succedentibus et universis ecclesie Dei fidelibus tam posteris quam modernis salutem et episcopalem benedictionem Karissimorum filiorum nostrorum Wigornensium monachorum petitioni annuentes presenti scripti munimine corroboramus et pontificali auctoritate confirmamus donationem illam quam Wido de Offeni et Cristiana uxor eius necnon Ricardus filius eius fecerunt ecclesie Wigornensi cum Radulfo filio suo de ecclesia videlicet de Bramwic cum omnibus rebus et libertatibus eidem ecclesie pertinentibus Volo etiam atque irrefragabiliter precipio quatinus pretaxatam ecclesiam ita libere et quiete perpetuo iure Wigornensis ecclesie conventus possideat sicut predictus W per cartam suam eam tradidisse dinoscitur et sicut venerabilis predecessor noster Rogerus scriptorum suorum attestatione confirmavit et sigilli proprii inpressione consignavit salva tamen episcopali dignitate per omnia Valete Hii sunt testes Helias archidiaconus []