Charter Document - 03170071

Charter Document - 03170071


Charter Number: 03170071
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1149 - 1159
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Walterus Dei gratia Coventr episcopus omnibus ecclesie fidelibus salutem Notum sit omnibus tam posteris quam presentibus Robertum de Staford dedisse et concessisse magistro Ricardo personaliter ecclesiam de Bradel cum omnibus pertinentiis et libertatibus quas Willelmus archidiaconus Lund ex donatione ipsius Roberti tenuit ea conditione quod hec datio et concessio nec iuri ecclesie Gnouuesh quicquid detrahat nec ius advocationis Roberti vel heredum eius in aliquo diminuat salvo tenemento universorum qui tempore predicti Willelmi tenuerunt Teste sinodo apud Licheffeld salvo iure episcopali