Charter Document - 03170069

Charter Document - 03170069


Charter Number: 03170069
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1149 - 1159
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Walterus Dei gratia Cestr[ensis] episcopus archidiaconis et decanis suis omnibusque fidelibus totius episcopatus sui salutem Deique benedictionem et suam Ecclesias vel decimas que fratribus in monasterio sancti Petri Salop[esberie] Deo servientibus a fidelibus date sunt ut ex eis monachis necessaria administrentur nostra auctoritate confirmamus et precipimus ut eas in pace et quiete teneant Sacerdotes vero qui constitutione eorundem fratrum ipsis ecclesiis prefuerint de possessionibus suis omni anno debitum eis persolvant servitium secundum modum ab illis sibi canonice impositum Decimas etiam quas hactenus sine calumpnia possederunt tam ex suis quam ex aliorum dominiis volumus ut amodo inconcusse teneant Et quoniam necessitate cogente in quibusdam eorum parrochiis cimiteria benediximus et capellas dedicavimus precipimus ex Dei et nostra auctoritate ut capelle ipse matribus ecclesiis sicut filie subiecte sint ita ut in diebus solempnibus non ad eas set ad matrem ecclesiam populus omnis conveniat et corpora defunctorum que voluerit presbiter matris ecclesie ad ipsius cimiterium deportari faciat Propter fratrum autem quietem hic annotare placuit que sint ecclesie vel decime quas nostre auctoritatis sigillo confirmare ratum duximus ecclesia scilicet de Hodenet cum decima eiusdem ville et cum decima Papelawe et Uschefordie cum capellis ad prefatam ecclesiam pertinentibus ecclesia de Archalon cum decima ipsius manerii et cum decima de terra Wischardi et decima Rodinton cum capellis ad eandem ecclesiam pertinentibus ecclesia de Egmendona cum decima ipsius ville et cum capellis ad eam pertinentibus ecclesia de Novo Burgo et ecclesia de Itessala cum decima manerii et cum decima Cambristone et cum capellis ad prefatam ecclesiam pertinentibus ecclesia de Dunintona et ecclesia de Toanga ecclesia de Welintona cum decima manerii et cum decima de Walecota et cum capellis ad eam pertinentibus ecclesia de Wrocwordina cum decima ville et cum capellis ad eam pertinentibus ecclesia de Optona cum decima ville et cum capella de Widintona et decima ipsius ville et cum decima de Prestona et cum capellis ad predictam ecclesiam pertinentibus ecclesia de Conedovera cum decima eius et cum capellis ad eam pertinentibus ecclesia de Biritona cum decima ville et ecclesia de Nessa cum decima eius ecclesia de Albo monasterio cum decima ipsius et capellis ad eam pertinentibus ecclesia de Bascherche cum ecclesia de Ruitona et ecclesia de Pectona que ad eam sicut capelle pertinent ecclesia de Mudla cum decima eius et cum capellis suis et ecclesia de Nortona Quoniam has ecclesias vel decimas predicti fratres usque ad nostrum tempus inconcusse possedisse noscuntur iccirco nostre auctoritatis sigillo eas corroborare decrevimus precipientes sub anathematis interpositione ne quis deinceps inde eis molestus existat