Charter Document - 03170066

Charter Document - 03170066


Charter Number: 03170066
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1152 - 1159
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Walterus Dei gratia Coventr ecclesie episcopus omnibus ecclesie Cristi filiis salutem et paternam benedictionem Notum sit caritati vestre me investivisse canonice et integre Walterum clericum nostrum prebenda Lich ecclesie que fuit Willelmi Cestrensis archidiaconi scilicet ecclesia de Chadelesuet cum omnibus appenditiis suis et ecclesia de Ichenton cum omnibus pertinentiis suis et terra de Folfen et tenura Blundelli in Morschala et duabus mansuris in Lich burgo et cherchambre libere et quiete canonice possidendis Notum sit etiam vobis me emisse totam tenuram Ricardi filii Scenuife de Chadleshunte scilicet domum et omnia eius edificia cum mansura et virgulto et stagno et croftis et cetera tota eius terra quam tempore predecessoris mei Rogeri Coventr episcopi tenuit in Chadleshunte et in pertinentiis eius eodem Ricardo predictam terram mihi sponte et libere vendente quam in augmentum predicte prebende Deo et Lich ecclesie et predicto Waltero canonico canonice possidendam me concessisse et dedisse vestre constet dilectioni Et quoniam quod iuste actum est ratum haberi est dignum prohibemus ne quis super hoc de predicta possessione vel minuendo vel molestando ecclesiam Lich vel predictum canonicum inquietare presumat Testibus Frogero archidiacono Rogero archidiacono Odone thesaurario magistro Ricardo magistro Zacharia magistro Herberto Alueredo monacho magistro Hunfrido Rogero Duredent Rabello Duredent et multis aliis