Charter Document - 03170063
| Charter Number: | 03170063 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1152 - 1155 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Walterus Dei gratia Coventrensis episcopus omnibus ecclesie Cristi filiis clericis et laicis salutem et paternam benedictionem Notum sit vestre caritati nos dedisse Radulpho dapifero nostro domino de Horburn quandam virgata terre in Hamundon cum pertinentiis et cum haya et totam terram de Bromh[ale] quam nostris temporibus Willelmus avunculus et vidua que fuit uxor Ailrici tenuerunt ipsos scilicet et servitia eorum videlicet totam terram predictam quam Burthamer et filii eius scilicet Edwinus et Achi et Gamel et eorum predecessores tenuerunt cum assarto quod Siwardus Sutor et Ailricus Berleg fecerunt cum assartis Leverich et Ravekel in feodo et hereditate ipsi et heredibus eius quietam et liberam cum omnibus libertatibus et consuetudinibus liberis et communis in bosco et plano in wastis weyvis cum housbote et heybote et in piscariis et in omnibus aliis aisiamentis et liberis consuetudinibus cum sok et saka et tol et tak cum igne et aqua et pungno et infonganth et omni libertate secundum consuetudinem nostri manerii de Brewode assensu capituli Coventrensis et Lichfeldensis ut eam de ecclesia et capitulo teneat cum eadem libertate cum qua manerium nostrum de Brewode tenemus reddendo inde singulis annis quatuor solidos ad luminare capitalis altaris ecclesie Lichfeld ad festum sancti Michaelis nos vero et successores nostri prefato Radulfo dapifero nostro et heredibus suis vel assignatis suis totam predictam terram cum omnibus suis pertinentiis et libertatibus prenominatis contra omnes mortales pro predicto servitio warantizabimus acquietabimus et in perpetuum defendemus Si quis etiam huius donationis ausu temerario auctoritatem obviare aut fatigare presumpserit auctoritate archiepiscopi nostri Thome totius Anglie primatis et nostri capituli Conventrensis et Lichfeldensis anathema sit Testibus Ricardo archidiacono Coventrie Rogero archidiacono Salop Frogero archidiacono de Derbie Helia archidiacono de Stafford Roberto archidiacono Cestrie Testibus abbate Willelmo de Rademora abbate Hengeno de Buldewas abbate Willelmo de Lylleshull Testibus magistro Ricardo de Sallau magistro Zacharia Odone thesaurario magistro Roberto de Leicestria Thome canonico Willelmo Forebeth canonico Roberto sacerdote de Brewode Testibus Willelmo filio Nigelli Galfrido Marmiun Rabel Durdent Roberto filio Noel Roberto filio Galfridi et Helia fratre eius Roberto preposito Thome filio eius Huberto de Handesacra Henrico de Pipa Roberto filio Tedrici Radulpho de Engelton et multis aliis clericis et laicis Valete
