Charter Document - 03170062
Charter Number: | 03170062 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1149 - 1155 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Walterus Dei gratia Coventr episcopus universis sancte Dei ecclesie fidelibus salutem Noverit universitas vestra nos petitione Willelmi abbatis et monachorum de Radem benedixisse cimiterium ad opus eorum in parochia ecclesie de Stanl assensu prioris et canonicorum de Kenill ad quos eadem ecclesia de Stanl pertinere dinoscitur ea scilicet ratione quod ipsi monachi aliquo machinatione vel violentia ecclesiam de Stanl seu quemlibet eius tenuram vel libertatem occupare vel minuere non presumat et quod de terris quas in predicta parochia coluerint plenarie decimationem persolvent inperpetuum ecclesie de Stanl Hec autem perpetuo servanda predictus abbas ex communi consilio et assensu monachorum suorum verbo veritatis et fide data in manu nostra promisit Quare volumus et firmiter statuimus ut hec conventio inter ecclesiam de Kenill et monasterium monachorum facta rata et inconcussa permaneat Et ut nullo contra eam venire vel eam in aliquo perturbare presumat presentis scripti pagina et sigilli nostri munimine eam confirmamus Hiis testibus Alexandro decano de Stanl magistro Willelmo de Mung Pagano presbitero Willelmo de Witen Turkillo presbitero Stephano clerico de Hichent et multis aliis