Charter Document - 03170061

Charter Document - 03170061


Charter Number: 03170061
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1149 - 1159
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Walterus Dei gratia Coventr episcopus Ricardo archidiacono et clero capituli Coventrensis sed et universis ecclesie filiis salutem Noverint omnes tam posteri quam presentes quod petitione Gerardi heremite benedixi cimiterium ad opus monachorum hermitarum et conversorum eorundem tam futurorum quam presentium apud Flicchamestede commorantium in parochia ecclesie de Stanleya assensu prioris et canonicorum de Kenill ad quos eadem ecclesia de Stanl pertinere dinoscitur ea scilicet ratione ut idem Gerardus eiusque successores de omnibus que possederint in predicta parochia canonicis Kenill plenarie decimationem persolvant et quod locum illum de Flicchamestede subiectioni ecclesie de Luffeld vel alterius ecclesie non supponant ne aliqua machinatione vel violentia ecclesiam de Stanl seu quamlibet eius tenuram vel libertatem occupare minuere vel inquitare presumat Si vero isdem Gerardus vel aliquis successorum eius contra hanc conventionem proruperit vel quicquam de parochiali iure ipsius ecclesie de Stanl usurpare vel retinere temptaverit iram ornnipotentis Dei et nostram maledictionem incurrat et nisi admonitus satisfecerit canonica iustitia severissime coherceatur