Charter Document - 03170055
Charter Number: | 03170055 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1149 - 1159 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
W Dei gratia Coventr episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Quoniam ad nostri officii devotionem spectat pietatis beneficia non solum approbare verum approbata nostra auctoritate roborare et confirmare ex presentatione et assensu Widonis de Hoffeni domini fundi et omnium filiorum suorum concedimus atque donamus ecclesiam de Womburna in perpetuam elemosinam sancte Milburge et sancto Iacobo et monachis de Wenlok apud Duddeleiam Deo servientibus et quia hanc donationem ratam et inconcussam haberi volumus ipsam tam litterarum annotatione quam sigilli nostri inpressione confirmarnus et corroboramus []