Charter Document - 03170050
Charter Number: | 03170050 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1150 - 1159 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[W] Dei gratia Covintr ecclesie episcopus fidelibus universis modernis pariter et futuris salutem Quia fidelis poppuli est ecclesie semper aggaudere incrementis necnon et officium exigit pontificale paci eius providere et quieti ne iniqua presumptione iniquorum in aliquo labefactetur negotio vel ceri[] inveniatur notificamus vobis Deum timentibus quod Thurbertus filius Hadhelwulfi de Bilneia quandam partem feudi sui totam scilicet terram que est a rivo Ebbeswelle usque ad divisas Smite in agris in aquis in pratis in pascuis medietatemque nemoris sui manibus nostris contradidit dandam ecclesie sancte Marie de Cumba filiis scilicet nostris monachis secundum Cisterciensium ordinem ibidem Deo militantibus ab omni querimonia liberam et quietam Unde tam hanc terram scripti nostri confirmationem predicte ecclesie communimus quam omnes illas que eisdem ministris Dei vel iam donate sunt vel rationabiliter donande et nominatim omnem terram quam habent in territorio ruris predicti scilicet Billn ex dono Roberti Basset necnon et illam de Wllneia ut eius carta designat ex dono etiam Rogeri de Moubray et Ricardi de Camvill terram de Smita sicut carte eorum testantur Item ex dono Herberti Picot unam virgatam apud Hapelford Quicunque igitur ecclesiastica secularisve persona huic pagine nostre temere obviare presumpserit usque tertio super hoc ammonita si emendare noluerit suam presumptionem satisfactione congrua anathematis sententia levatur Ipsis vero monachis ipsorumque fautoribus pax sit et gaudium et hic et in perpetuum Amen