Charter Document - 03170046
Charter Number: | 03170046 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1149 - 1153 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
W Dei gratia Cestrensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis tam futuris quam presentibus salutem et eterne salutis interminabilem iocunditatem Notum sit caritati vestre fratres dilectissimi quod R comes Cestrie pro salute sua et patris et matris sue et omnium amicorum suorum preteritorum presentium et futurorum concessit et in perpetuam elemosinam dedit monachis de Bordesleia terram illam que dicitur Cumba cum omnibus pertinentiis suis adeo liberam et quietam ab omni consuetudine et servicio sicut ipse eandem unquam liberius vel quietius vel aliquis antecessorum suorum iure hereditario tenuit ac possedit Huic quidem donationi cum aliis religiosis personis quam plurimis tam monachis et clericis quam laicis interfuimus et pro hac eadem elemosina predictum comitem obnixe interpellavimus et eius donationem predictis fratribus pro Deo factam quantum ad nostri officii spectat dignitatem confirmamus et illam sigilli nostri munimine et impressione in perpetuum corroboramus Quicumque igitur hanc de qua loquimur elemosinam prefate ecclesie fideliter conservaverit in perpetuum conservet illum Dominus et nostre benedictionis et orationum necnon et omnium beneficiorum nostrorum participem illum sua gratia Cristus efficiat