Charter Document - 03170043
Charter Number: | 03170043 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1142 - 1143 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rogerus Dei gratia Cestr episcopus omnibus filiis sancte ecclesie presentibus et posteris salutem Notum sit vobis domnum priorem Wigornensem Radulfum nomine in presentia nostra et nostre sinodi apud Licefeld idoneis tam clericorum quam laicorum testimoniis comprobasse ecclesiam suam de Bramwic nullam subiectionem debere ecclesie de Huneswurtha sed ipsam esse liberam et quietam et antiquitus matrem ecclesiam Et hec eadem ecclesia de Bramwic data et concessa est auctoritate qua fungimur a dominis feudi Gwidone et Ricardo filio eius ecclesie et monachis Wigorniensibus in perpetuam elemosinam Quare precipimus ut prefati monachi eam liberam et quietam ab omni calumpnia possideant Huius prefate comprobationis testes sunt Ricardus archidiaconus Coventrensis Willelmus archidiaconus Cestrensis Rogerus archidiaconus Sallopberensis Radulfus archidiaconus Stafford Rogerus archidiaconus Derbiensis Hugo Ernulfus capellani magister Eadmundus magister Ricardus Alanus et Hugo decani et alii multi Valete