Charter Document - 03170039

Charter Document - 03170039


Charter Number: 03170039
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Confirmation
Date: 1141 - 1147
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rogerus Dei gratia Cestr episcopus universis sancte ecclesie Dei fidelibus salutem Quoniam episcopalis officii est possessiones religiosorum parvas ampliare et ampliatas libertate donare nos pro debito pastoralis sollicitudinis et religionis intuitu ecclesiam de Stan et omnes eiusdem ecclesie capellas a synodalibus et a denariis qui solent ad crisma exigi et ab omnibus consuetudinibus et exactionibus quietas et liberas in perpetuum esse statuimus Omnimodas quoque immunitates et libertates quas aliqua ecclesia in nostra diocese constituta melius et plenius habere vel habuisse dinoscitur predicte ecclesie de Stanis et canonicis ibidem Deo servientibus concedimus et episcopali auctoritate confirmamus Eadem autem statuentes ne quis in posterum hanc nostram concessionem et confirmationem infirmare vel aliquatenus perturbare presumat Hiis testibus Eugen abbate de Bildew Willelmo abbate de Radem Rogero archidiacono Salopp Willelmo archidiacono Cestr Willelmo decano Lich magistro Ricardo