Charter Document - 03170038

Charter Document - 03170038


Charter Number: 03170038
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1138 - 1147
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rogerus Dei gratia Cestr episcopus omnibus abbatibus archidiaconis et ministris suis et omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem et benedictionem Sciant universi quod Robertus filius Nicholai de Staford in presentia mea concessit et dedit in elemosinam ecclesie sancte Marie et sanct Wifadi de Stanis capellam suam in honore sancti Nicholai in castello suo de Staford fundatam cum terris et decimis et oblationibus consuetudinibus [et] libertatibus in pratis et pascuis et omnibus ad eam pertinentibus ecclesiam quoque sancte Marie de Thiso et ecclesiam de Wluuard et ecclesiam [de] Madleia cum capellis et decimis et oblationibus et omnibus aliis suis pertinentiis Has autem ecclesias eo modo concessit quatinus canonici prefate Stan ecclesie de ipso Roberto et heredibus suis eas tenebunt in capite nullo mediante et post decessum Osberni capellani et Willelmi de Madel qui predictas ecclesias modo tenent ipsas in dominio suo habebunt liberas et quietas sine omni exactione et servitio seculari Preterea dedit eis in elemosinam unum molendinum in Witona manerio suo illud scilicet quod est proximum ecclesie eiusdem ville liberum et quietum ab omni consuetudine ad eum sive ad heredes suos pertinente Concessit etiam ipsis decimam totius venationis sue Ego quoque Rogerus Dei gratia Cestrensis episcopus rogatu et petitione ipsius Roberti assensu etiam clericorum qui prefatas ecclesias tenebant hanc eius donationem predicte ecclesie de Stan et canonicis ibidem Deo servientibus concedo et confirmo in perpetuam possessionem salvo iure et episcopali reverentia Si quis vero huic nostre confirmationi temere contraire presumpserit competenter admonitus si contumaciter emendare negglexerit anathemati usque ad condignam satisfactionem subiaceat