Charter Document - 03170037
Charter Number: | 03170037 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1139 - 1147 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rogerus Dei gratia Cestr episcopus omnibus filiis sancte ecclesie salutem Notum sit vobis omnibus nos invenisse ecclesiam de Stanes liberam et quietam ab omni consuetudine synodali et episcopali et ab omni auxilio et redditu quem prelati a subditis accipere solent Unde et nos eandem ecclesie predicte in omnibus libertatem concessimus et confirmavimus et ipsi ecclesie et omnibus capellis eius Nobis vero et successoribus nostris persone illius ecclesie canonicam obedientiam exhibeant Hii sunt testes Ingen abbas Laur Coventr prior Willelmus archidiaconus Cestr Rogerus archidiaconus Salopp Odo thesaurarius et aliis preponendus Willelmus decanus Lich magister Ricardus et multi alii Valete