Charter Document - 03170033

Charter Document - 03170033


Charter Number: 03170033
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1141 - 1143
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rogerus Dei gratia Cestrensis episcopus omnibus filiis sancte ecclesie salutem Notum sit fraternitati vestre nos clamasse ecclesiam Roucestr parochie liberam et quietam ab omni consuetudine episcopali ita sicut libera et quieta est ecclesia Burtun volumus et precipimus ut abbathia Roucestr omnem habeat libertatem quam habet abbathia Burton et hanc libertatem Turstino abbati et canonicis eiusdem loci petentibus assensu Roberti archidiaconi Stafford ut in perpetuum rata sit confirmavimus terras redditus et alia omnia que Ricardus Bat dedit et Ranulfus comes Cestrie confirmavit et quecunque in posterum donatione regum liberalitate principum aut cuiuslibet largitione rationabiliter eidem abbathie conferentur scripto et sigillo confirmavimus Quisquis vero prefate abbathie auferre aliquid vel derogare presumpserit perpetuo donec resipiscat anathemati subiaceat Testibus hiis Roberto Stafford Rogero Salop Rogero Derb archidiaconis et aliis