Charter Document - 03170032

Charter Document - 03170032


Charter Number: 03170032
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1129 - 1144
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rogerus Dei gratia Cestrensis episcopus omnibus sancte Dei ecclesie filiis salutem Noverint tam presentes quam futuri Walterum de Hasting et Hadevisam eius uxorem in mea presentia dedisse et concessisse et religioni et conversationi pauperum mulierum deputasse locum de Aldeberi cum omnibus suis pertinentiis ita quod nichil proprii iuris vel dominii vel advocationis terrene inibi sibi retinuerunt preter hoc quod eundem locum debent munire et protegere contra omnes importunitates ut suam elemosinam Eapropter volo et firmiter precipio ut locus ille in ea libertate iugiter perseveret quam Walterus et Hadevisa eidem annuerunt Et ego eorum precibus eandem libertatem confirmavi et ratam et constantem fore statui Si quis autem ausu temerario sciens huius mee confirmationis et testimonii tenorem predicti pauperis loci libertatem minuerit vel in aliquo turbaverit aut manum laicam vel potestatem terrenam in eius possessiones exercuit anathematis sententia dampnetur et Dei maledictionem et beatorum apostulorum eius Petri et Pauli incurrat Valete