Charter Document - 03170031
Charter Number: | 03170031 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1129 - 1138 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rogerus Dei gratia Cestrensis episcopus omnibus commisse sibi ecclesie salutem Notum facimus tam presentibus quam futuris finem concordie que facta est inter ecclesiam de Cestrefeld et illam de Wingrorda quam calumpniabat ecclesia de Cestrefeld iniuste esse factam infra terminos sue parrochie Hic finis scilicet quod Nicholaus clavem ecclesie de Wingrorda reddidit super altare de Cestrefeld ut matri sue ecclesie Et concessum est ex utraque parte quod ecclesia de Wingrorda sit mater ecclesia cum omnibus parrochianis illis illi ville pertinentibus exceptis illis de Haselont et de Tapetona qui remanent Cestrefeld ut matri ecclesie Et cum predictis parrochianis ecclesia de Wingrorda adiacebit ecclesie de Cestrefeld sicut filia matri ita quod persona de Cestrefeld ibi mittet clericum suum et deponet rationabiliter sicut in illa de Cestrefeld et persona de Cestrefeld recognoscet de Nicholao iiii bovatas terre et managium ad opus sacerdotis et super plus decime quod Nicholas apposuit de una quaque carucata super vi travas quas ecclesia de Cestrefeld habebat antiquitus sicut de illo homine qui libere et quiete hec in elemosinam dedit ecclesie et ea warentire debet non ut de advocato ecclesie Et clericus erit ibi residuus et per personam ecclesie de Cestrefeld faciet rectitudinem Nicholao si opus fuerit et sic faciet persona de Cestrefeld de decimis suis de Wingrorda quod voluerit de aliis decimis suis Et hanc conventionem confirmavi ego Rogerus Cestrensis episcopus in sinodo meo apud Derebiam concedentibus missis ab episcopo A Lincolniensi Philippo decano et Waltero archidiacono et aliis et Roberto de Ferar et Nicholao et aliis quam pluribus