Charter Document - 03170028
Charter Number: | 03170028 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1129 - 1147 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rogerus Dei gratia Cestrensis episcopus Ricardo archidiacono Coventr et omnibus ministris eius salutem et benedictionem Sciatis nos concessisse ecclesie sancte Marie de Kenill et eidem auctoritate nostra in perpetuam elemosinam confirmasse ecclesiam de Radeford cum omnibus suis pertinentiis Et hoc quidem fecimus assensu et petitione Willelmi qui eiusdem ecclesie personatum habuerat concessu quoque Henrici de Similleo in cuius feodo prefata ecclesia sita est Quare volumus et firmiter precipimus quod prior et canonici [de] Kenill iamdictam ecclesiam quiete et inconcusse teneant salvo iure episcopali Valete