Charter Document - 03170022
Charter Number: | 03170022 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1135 - 1143 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rogerus Dei gratia Cestrensis episcopus clero et populo et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis totius episcopatus salutem Sciant me dedisse et concessisse Guillelmo London archidiacono ecclesiam de Gnowesala cum omnimoda ipsius pertinentia tamquam in donatione prebendarum vel quarumlibet possessionum eius adiacentium Et volo et precipio ut prefatus archidiaconus prenominatam ecclesiam cum omnimodis suis pertinentiis in ecclesiis capellis decimis terris pratis pascuis in bosco et plano et aliis consuetudinibus et libertatibus bene et quiete libere et honorifice in omnibus teneat sicut canonici eiusdem ecclesie tempore regum vel predecessorum meorum melius quietius liberius et honorificentius tenuerint Huius donationis et concessionis sunt testes Ricardus archidiaconus Rodbertus archidiaconus Guillelmus de Vilers archidiaconus Ingenulfus abbas de Bildewas Rogerus capellanus episcopi Radulfus Pecc Radulfus pincerna