Charter Document - 03170015

Charter Document - 03170015


Charter Number: 03170015
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1133 - 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[] Et ego Rogerus episcopus Cestrensis ad piam supplicationem domini Hugonis de Malbanca et aliorum nobilium ad perpetuam rei memoriam et ut presens donatio et concessio robur obtineat perpetuum in presentia Ranulfi comitis et aliorum nobilium apud Cestriam sigillum episcopatus apponere feci Et ideo si quis elemosinam istam donationem et concessionem in aliquo violaverit vel diminuerit aut scienter impedierit maledictionem Dei et beate Virginis et sancti Michaelis archangeli quibus hec omnia spiritualiter donantur et meam finaliter incurrat nisi ad emendationem congruam venerit Fiat Fiat Amen