Charter Document - 03170004
Charter Number: | 03170004 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1096 - 1117 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus dei gratia Coventrensis episcopus omnibus successoribus suis rite sibi succedentibus et omnibus sancte ecclesie fidelibus salutem Episcopali auctoritate et presentis carte munimine concedo et confirmo donationem illam quam Sampson episcopus fecit monachis suis Wigornensibus de ecclesia de Wlfrunehamtona ut ipsi fratres eam perpetuo iure possideant et cum omnibus tenuris suis que in privilegiis prefate ecclesie continentur sine aliqua perturbatione obtineant Hec quidem ecclesia de Wlfr una erat antiquitus de propriis regis capellis que ad coronam spectabant Piissimus autem rex H donaverat eam predicto S capellano suo Sampson vero factus episcopus dedit eam ecclesie Wigorn sicut prediximus rege Henrico et regina Mathilde illius donationi annuentibus sicut carte eorum testantur