Charter Document - 03170003

Charter Document - 03170003


Charter Number: 03170003
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Confirmation
Date: 1086 - 1117
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R dei gratia Conventrensis episcopus coepiscopis successoribus omnibus[que] suis fidelibus salutem Sciatis me concessisse et dedisse Ricardo de Somerford pro servitio suo Haenildam filiam Frani cum tota terra patris sui et cum omnibus rebus quascunque tenuit quando unquam melius ab aliquibus antecessoribus meis episcopis tenuit in sylvis et in planis et in aquis et nominatim concessi ei wardpeni de terra sua et molendinum faciendum in terra sua et molturam de terra sua habendam et omnia hec ei concessi et donavi et suis heredibus in feodo tenenda et in hereditate et hoc in servitium terre sue scilicet custodiam nemoris mei et habebit [] sol per annum pro custodia salvo servitio domini regis scilicet servitium dimidii militis Igitur ut hec donatio stabilis et firma sit testes sunt hii Rogerus Rodbertus Godwinus Asculfus Rogerus Osbertus Iohannes frater eius Alwinus David filius eius Alexander Hamo Peverel Fulquinus Atropus Radulfus filius Urnoi Radulfus filius Briani Cocus dapifer Willelmus de Leohuii Rodbertus Warnerius Rodbertus Rodbertus Alfricus Ailward Orm frater eius Serlo Radulfus Willelmus Peccat Rogerus filius Sihtric Rodbertus Selrein Willelmus Radulphus Hugo de Osburvilla Willelmus Wdia molendinarius de Eccleshala