Charter Document - 03170001
Charter Number: | 03170001 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1072-1159 Volume 14 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Profession of Obedience |
Date: | 1086 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sicut pastor a commisso sibi grege debitum pastorali prelationi exigit honorem sic summa cum devotione prelatis suis debitam studeat exhibere subiectionem Non enim iuste videtur esse rationis nolle prelatis suis exhibere quod a subiectis exigit sed nimium periculose damnationis Propterea reverentissime pater Lanfrance sancte Cantuariensis ecclesie archiepiscope ego Robertus Cestrensis ecclesie pastor electus libenti animo tibi successoribusque tuis debitam promitto subiectionem quantinus in suscepto honore summo pastori placere eiusque deposito onere carnis faciem videre valeam sine confusione