Charter Document - 03169144
| Charter Number: | 03169144 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Protection |
| Date: | 1240 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint E[dmundus] permissione divina Cant archiepiscopus et totius Anglie primas salutem eternam in domino Quod scimus loquimur et quod vidimus hoc testamur et eo teste qui vere veras veritas est verum est testimonium nostrum Ad hec sciatis quod dilectus in Cristo filius frater Eustachius ecclesie nostre monachus de precepto nostro circa nos ac nobiscum officium capellani secretarii ac cubicularii gerens ordinate et religiose vivendo in hiis que obediencie ac observancie regularis existunt prout perpendere potuimus per omnia se nobis commendabilem ostendit Unde eius conversationem non immerito approbantes et paci tranquillitati necnon et indemnitati eiusdem quantum possumus secundum deum prospicere cupientes ad vestram volumus pervenire notitiam quod si monachi Cantuar ob multiplicatam eorundem contumatiam et manifestam offensam merito a nobis sententia excommunicationis innodati contra ipsum eis communicare vel obedire nolentem aliquid statuere vel attemptare presumpserint illud irritum decernimus et inane et eundem auctoritate ordinaria ab omnibus sententiis suspensionis et excommunicationis ab eisdem forsan latis in eum sive quibuscumque aliis sententiis quantum in nobis est denunciavimus et denunciamus non ligatum In cuius rei testimonium has litteras sigillo nostro signatas eidem duximus concedendas Dat apud Soysy idus Novembris pontificatus nostri anno septimo
