Charter Document - 03169122
Charter Number: | 03169122 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1252 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum dei universis Cristi fidelibus ad quos littere iste pervenerint salutem et apostolicam benedictionem Quoniam ut ait apostolus omnes stabimus ante tribunal Cristi recepturi prout in corpore gessimus sive bonum fuerit sive malum oportet nos dicte messionis extreme misericordie operibus pervenire ac eternorum intuitu seminare in terris quod reddente domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in celis firmam spem fiduciamque tenentes quoniam qui parce seminat parce metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet vitam eternam Cum igitur sicut accepimus dilecti filii capitulum ecclesie sancti Pauli London ecclesiam ipsam iamdudum inceptam opere quam plurimum sumptuoso consummare intendant et ad tanti operis consummationem Cristi fidelium suffragia sint eis quam plurimum oportuna universitatem vestram rogamus et hortamur attente in remissionem vobis peccaminum iniungentes quatinus de bonis vobis a deo collatis pias eis ad hoc elemosinas et grata caritatis subsidia erogetis ut per subventionem vestram adiuti opus inceptum valeant consummare et vos per hec et alia bona que domino inspirante feceritis quod eterne possitis felicitatis gaudia pervenire Nos enim de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis qui eis ad hoc manum porrexerint adiutricem unum annum et quadraginta dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus presentibus usque ad consummationem operis validatis quas mitti per questuarios districtius inhibemus eas si secus actum fuerit carere viribus decernentes Data Perusii xvi kalen Septembris pontificatus nostri anno decimo